# Sententiarum Libri Quinque 93.29

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Sententiarum Liber Primus, Chapter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.29

Quid significet arca diluvii. (Lib. II in Ezech., homil. 4, n. 16.) Arca diluvii, quae inferius, ampla, superius vero angusta describitur, sancta Ecclesia figuratur, quae a trecentis et sexaginta ac triginta cubitis ad unum cubitum colligitur (Gen. VI, 15); quia ab ea latitudine quam sancta Ecclesia in membris suis adhuc infirmantibus habet, paulisper angustata, et in altum proficiens, ad unum tendit. Ratio exigit ut credamus quod in illa arcae latitudine omnes bestiae cunctaque quadrupedia atque reptilia in inferioribus fuerunt, homo vero atque volatilia nimirum in superioribus. Juxta superiorem etenim partem fenestra fuit in latere, de qua corvum vel columbam dimisit homo, ut si jam diluvii transissent aquae, cognosceret. Et quia arca eadem in uno fuit cubito consummata, homo et volatilia juxta cubitum fuerunt. Recte per arcam universa Ecclesia designatur, quae adhuc in multis suis carnalibus lata est, in paucis spiritualibus angusta. Et quia ad unum hominem, qui est sine peccato, colligitur, quasi in uno cubito consummatur. (Lib. II in Evang. homil. 38, n. 8.) Arca in undis diluvii Ecclesiae typum gessit, quia scilicet ampla in inferioribus et angusta in superioribus fuit; quae in summitate etiam sua ad unius mensuram cubiti excrevit. Inferius quippe quadrupedia atque reptilia, superius vero aves et homines habuisse credenda est. Ibi lata exstitit arca ubi bestias habuit, ibi augusta ubi homines servavit, quia nimirum sancta Ecclesia in carnalibus ampla est, in spiritualibus angusta. Ubi enim bestiales hominum mores tolerat, illic latius sinum laxat. Ubi autem eos habet qui spirituali ratione suffulti sunt, illic quidem ad summum ducitur, sed tamen, quia pauci sunt, angustatur. Lata quippe via est quoe ducit ad perditionem, et multi sunt qui vadunt per eam: et angusta porta est quoe ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13). Eo usque arca angustatur in summis, quousque ad mensuram unius cubiti perducatur: quia in sancta Ecclesia quanto sanctiores quique sunt, tanto pauciores. Quae in summo ad illum perducitur, qui solus homo in hominibus, et sine ullius comparatione natus est sanctus. Qui, juxta Psalmistae vocem, Factus est sicut passer unicus in aedificio (Ps. CI, 8).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
