Latin
93.30.29 to 93.30.48
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.30.29-48
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus Jesus Christus mons super verticem montium dicitur, quia excelsus ex divinitate sua inventus est etiam super cacumina sanctorum (Isai. II, 2), ut hi, qui multum in Deo profecerunt, ejus vestigia vix potuissent tangere ex vertice cogitationis. Electi, qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, auctori suo ejusdem legis sunt admonitione concepti. (Moral. IV, c. 32, n. 64.) Sed tamen quasi concepti lucem minime viderunt. quia ad adventum incarnationis dominicae, quamvis hanc fideliter crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus Dominus dicit: Ego sum lux mundi (Joann. VIII, 12). Atque ipsa Lux ait: Multi prophetae et justi desideraverunt videre quoe videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17). Quia ad spem venturi Mediatoris apertis prophetarum vocibus excitati, nequaquam potuerunt cernere ejus incarnationem. Ante adventum Redemptoris nostri multitudo electorum formam quidem fidei habuit, sed hanc usque ad apertam visionem divinae praesentiae non perduxit, quia prius hos a mundo mors interveniens rapuit quam manifesta mundum veritas illustravit. (Moral. IV, c. 33, n. 66.) Mediatoris adventum, quem patres in lege positi diu praestolati sunt, ad vitae suae requiem populi gentiles invenerunt. Paulo attestante, qui ait: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est (Rom. XI, 7).