# Sententiarum Libri Quinque 93.33

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Sententiarum Liber Primus, Chapter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.33

De lege veteri. (Moral. XI, 17, n. 26.) Legis duritia unumquemque peccantem morte corporis puniri sanciebat. Sed postquam Redemptor noster asperitatem legalis sanctionis per mansuetudinem temperavit, non jam pro culpa mortem carnis inferri constituit, sed mors spiritus quantum timenda esset indicavit. (Lib. II in Evang. homil. 33, n. 8.) Scriptum est in Exodo: Manus Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus (Exod. XVII, 12). Moyses igitur sedit in lapide, cum Lex requievit in Ecclesia. Sed haec eadem Lex munus graves habuit, quia peccantes quosque non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron sacerdos mons fortitudinis, Hur autem ignis interpretatur. Quem itaque iste non fortitudinis signat, nisi Redemptorem nostrum, de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isa. II, 2)? Aut quis per ignem, nisi sanctus Spiritus figuratur, de quo idem Riedemptor dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49)? Aaron scilicet et Hur graves manus Moysi sustiirent, atque sustentando leviores reddunt, quia Mediator Dei et hominum cum igne sancti Spiritus veniens, mandata Legis gravia, quae dum carnaliter tenerentur portari non poterant, tolerabiliora nobis per spiritualem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, quia pondus mandatorum Legis ad virtutem confessionis retorsit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
