# Sententiarum Libri Quinque 93.34.1-22

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.34.1 to 93.34.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.34.1

De historia et allegoria. (Moral, XXI, 1, n. 1.) Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat. Multae sacri eloquii sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnullae vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desiderat, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foras loquuntur abscondat. (Num. 2.) Ante considerationis nostrae oculos procedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus. Et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur; et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Varias virgas Jacob in aquae canalibus posuit (Gen. XXX, 38): quia Redemptor noster in libris eas sacro scientiae sententias, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt; quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, in singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident, scilicet, ut diversum colorem proles boni operis habeat. Nonnunquam subtracto litterae cortice, acutius mens nostra interna considerat, et reservato nonnunquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format. In sacro eloquio intelligentiae magna discretio est. (Ap. Paterium lib. II, c. 29, in Exodum.) Saepe enim in quibusdum locis illius et historia servanda est et allegoria, et saepe in quibusdam sola exquirenda est allegoria, aliquando vero sola necesse est ut teneatur historia. In quibusdam locis, sicut diximus, historia simul tenenda est et allegoria, ut et tardiores pascantur per historiam, et velociores ingenio per allegoriam.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
