# Sententiarum Libri Quinque 93.35.1-27

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.35.1 to 93.35.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.1

De praedestinatione. (Greg., lib. I, Dial., 8.) Ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omni potente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. Certissime novimus quod ad Abrabam Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi se· men (Gen. XXI, 13). Cui etiam dixerat: Patrem multarum gentium constitui te (Gen. XVII 4). Cui rursum promisit, dicens: Benedicam tibi, et multiplicabo se· men tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris (Gen. XXII, 17). Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae multiplicare per Isaac praedestinaverat, et tamen scriptum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis; qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae (Gen. XXV, 21). Si multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset. (Lib. VI Hypognost., c. 2, 5, 6, 7, 8, in append. tom X Oper. Augustini.) Praedestinatio a praevidendo vel praeordinando futurum aliquid dicitur: et ideo Deus, cui praescientia non accidens est, sed essentia fuit semper, et est, quidquid antequam sit praescit, praedestinat, et propterea praedestinat quia tale erit quale futurum praescit. Ideo et apostolus: Nam quos praescivit, et praedestinavit (Rom. VIII, 20). Deus non omne quod praescit praedestinat. Mala enim tantum praescit, bona vero et praescit et praedestinat. Quod ergo bonum est praescientia praedestinat, id est prius quam sit in re praeordinat. Hoc cum ipso auctore esse coeperit, vocat, ordinat et disponit. Unde et sequitur: Nam quos prae-· destinavit, hos et vocavit;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
