# Sententiarum Libri Quinque 93.35.28-41

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.35.28 to 93.35.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.28

et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Justus et misericors Deus, praesciusque futurorum ex damnabili massa, non personarum acceptione, sed judicio aequitatis sure irreprehensibili, imo incomprehensibili, quos praescit misericordia gratuita praeparat, id est, praedestinat ad aeternam vitam, caeteros autem poena debita punit; quos ideo punit quia quid essent futuri praescivit, non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed tantum in damnabili massa praescivit. [Diximus] de damnabili humani generis massa Deum praescisse misericordia, non meritis, quos electione gratiae praedestinavit ad vitam: caeteros vero qui judicio justitiae ejus ab hac gratia efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse. Deus omnipotens, justus et misericors, quos in operibus impietatis et mortis praescivit, non praeordinavit, nec impulit: in quibus Deum ad iracundiam provocantes, salutis fidem, aut praedicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum ut non faciant ea quae conveniunt, his poenam praedestinatam esse rite fatemur. Cum praescisset Deus Judam in vitiis propriae voluntatis pessimum fore, id est, electionem discipulatus sui bene a Christo conferendam male usurum, et avaritia ardentem pretio Judaeis Dominum traditurum, poenam ei praedestinavit ex merito, dicente per David Spiritu sancto: Deus laudem meam ne taceas, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est (Ps. CVIII, 2), id est, Judae, vel Judaeorum in Christum. Judae, cum dicit: Quid mihi vultis dare, et ego vobis eum tradam (Matth. XXVI, 15)? Et post pecuniae sponsionem, dans signum traditionis: Quemcunque, inquit, osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Ideo super me, ait, apertum est. Cum enim signum dedit, ore doloso aperuit quem tenerent. Judaeorum quoque, cum eum volentes dolo perdere, ut Evangelium pandit, clamaverunt dicentes: Crucifige, crucifige eum (Joan.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
