Latin
93.35.54 to 93.35.78
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.35.54-78
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI, 41). Et iterum: Vigilate in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quoe futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 36). Qui absque pradestinationis gratia sunt, id est, alieni a proposito Dei, et perdurant in operibus malis, si etiam ex hac migraverint vita, non eos dicimus ita a Deo ordinatos ut perirent, tanquam ipse illis mores malae vitae creaverit, ipse ad opus omne mortis invitos praecipitaverit. Absit hoc a divino proposito. Non enim volens iniquitatem est Deus (Psalm. V, 5): nec mandavit cuiquam impie agere, nec alicui dedit laxamentum peccandi (Eccl. XV, 21). Fecit enim m essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sapient. I, 14). Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sapient. II, 24). Imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. Praedestinationem quippe negare immane est blasphemium, quam non tantum in apostolis debemus accipere, sed in patriarchis, et prophetis, et martyribus, et confessoribus, vel in omnibus sanctis et digne servientibus Deo. Nemo glorietur in se nisi in Deo. Nemo desperet. Solus enim Dominus scit qui sunt ejus. (II Tim. II. n, 19). In quantum autem possumus, omnes homines ad bonum opus exhortemur; nulli desperationem demus. Pro invicem oremus in conspectu Dei nos humiliemur, dicentes: Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Ipsius erit potestatis judicium in nobis debitum mutare damnationis, et gratiam praedestinationis indebitam praerogare.