Latin
93.36.30 to 93.36.57
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.36.30-57
Unproofread scanNot analysed yet
Quae pro eo quod perfectionis virtute subnixae sunt, septenario numero designantur. Sapientia immolavit victimas, quia vitam praedicantium mactari in persecutione permisit. Vinum miscuit, quia divinitatis et humanitatis suae pariter nobis arcana praedicavit. Mensam quoque proposuit, quia Scripturae sacrae nobis pabula aperiendo praeparavit. (Moral. XVII, 32, n. 43.) Posuit mensam Dei sapientia, id est. Scripturam sacram, quae fessos ad se atque a saeculi oneribus venientes pane verbi reficit, et contra adversarios sua refectione nos roborat. Unde alias ab Ecclesia dicitur: Posuisti in conspectu meo mensam adversus eos qui tributant me (Ps. XXII, 5). Misit ancillas suas, apostolorum videlicet animas, in ipso suo initio infirmas, ut vocarent ad arcem et moenia civitatis; quia dum internam vitam denuntiant, ad alta nos moenia supernae civitatis levant, quae profecto moenia nisi humiles non ascendunt. (Moral. XXXIII, 16, n. 32.) Ancillas suas haec Dei sapientia misit, quae ad arcem nos atque ad civitatis moenia vocarent; quia praedicatores infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritualis patriae aedificia superna colligerent. (Moral. XVII, 29, n. 43.) Ab eadem Sapientia subditur: Si quis est parvulus veniat ad me (Prov. IX, 4). Ac si aperte dicat: Quisquis se apud se magnum aestimat, aditum sibi mei accessus angustat; quia tanto ad me altius pertingitur, quanto uniuscujusque mens apud se verius humiliatur. (Moral. XI, 6, n. 8.) Intuendum valde est quia cum una sit sapientia, alium minus, alium magis inhabitat: alii hoc, alii aliud praestat, et quasi cerebri more, nobismetipsis, velut quibusdam sensibus, utitur; ut quamvis ipsa sibimet nunquam sit dissimilis, per nos tamen diversa et dissimilia semper operetur, quatenus iste sapientiae, ille scientiae donum percipiat, iste genera linguarum, ille gratiam curationum habeat. (Num. 7.) Verba sapientiae, quae reprobi audiunt, electi non solum audiunt, sed etiam gustant;