Latin
93.37.39 to 93.37.62
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.37.39-62
Unproofread scanNot analysed yet
Beatus Jacob, postquam cum angelo luctatus est, ait: Vidi Dominum facie ad faciem (Gen. XXXII, 30), ac si diceret: Cognovi Deum, quia me cognoscere ipse dignatus est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus in fine testatur, dicens: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Ad Timotheum Paulus scripsit dicens: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (1 Tim. VI, 16). [Moral. XVIII, 54, n. 92.] More suo homines vocans omnes humana sapientes, quia qui divina sapiunt videlicet supra homines sunt. Videbimus igitur Deum, si per coelestem conversationem supra homines esse mereamur. Nec tamen ita videbimus, sicut videt ipse scipsum. Longe quippe dispariliter videt Creator se quam videt creatura Creatorem. Quantum pertinet ad immensitatem Dei, quidam nobis modus figitur contemplationis, quia co ipso pondere circumscribimur quo creatura sumus. (Num. 93.) Sed profecto non ita conspicimus Deum sicut ipse conspicit se, sicut non ila requiescimus in Deo quemadmodum ipse requiescit in se. Nam visio nostra vel requies erit utcunque similis visioni vel requiei illius, sed aequalis non erit. Ne torpore negligentiae jaceamus in nobis, contemplationis penna nos sublevat, atque a nobis ad Deum erigimur intuendum. Raptique intentione cordis et dulcedine contemplationis, aliquo modo a nobis imus in ipsum; et jam hoc ipsum ire nostrum minus est requiescere, quoniam sic ire, perfecte quiescere est. Perfecta requies est qua Deus cernitur; et tamen nostra requies aequanda non est requiei illius, quia non a se in aliam transit ut requiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis; quia quod illius quiescere est, hoc nostra requies imitatur. Visio Dei nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeternam Deo sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte biberimus.