# Sententiarum Libri Quinque 93.38.1-20

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.38.1 to 93.38.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.38.1

Quibus modis Deus loquitur hominibus. (Moral. XXVIII, 1, n. 2.) Sciendum summopere est quia duobus modis locutio divina distinguitur, cum aut per semetipsum Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam ejus ad nos verba formantur. Cum per semetipsum Dominus loquitur, sola nobis vis internae inspirationis aperitur. Cum per semelipsum loquitur, de verbo ejus sine verbis ac syllabis cor docetur; quia virtus ejus in intima quadam sublevatione cognoscitur, ad quam mens plena suspenditur, vacua gravatur. Pondus enim quoddam est vis divinae locutionis, quod omnem animam quam replet levet. Incorporeum lumen est, quod et interiora repleat, et repleta exterius circumscribat. Sine strepitu sermo est, qui et auditum aperit, et habere sonitum nescit. De adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est de coelo repente sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super singulos eorum (Act. II, 2). Per ignem quidem Dominus apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit; sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Sanctus Spiritus, qui discipulos et zelo succensos et verbo eruditos intus reddidit, foras linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sum elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda: foras ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit. Dei locutio· ad nos intrinsecus facta videtur potius quam auditur, quia dum semetipsam sine mora sermonis insinuat, repentina luce nostrae ignorantiae tenebras illustrat. (Num. 5.) Cum per angelum voluntatem suam Dominus indicat, aliquando cam verbis, aliquando rebus demonstrat, aliquando simul verbis et rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis, aliquando coelestibus substantiis, aliquando terrenis, aliquando simul terrenis et coelestibus.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
