Latin
93.38.21 to 93.38.44
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.38.21-44
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnunquam per angelum Deus Immanis cordibus ita loquitur, ut ipse quoque angelus mentis obtutibus praesentetur. (Num. 4.) Verbis plerumque per angelum loquitur Deus, cum nihil in imagine ostenditur, sed supernae verba locutionis audiuntur, sicut dicente Domino: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te, protinus respondetur: Clarificari, et iterum clarificabo (Joan. XVII, 1). Omnipotens Deus, qui sine tempore vi impulsionis intimae clamat, nequaquam in tempore per suam substantiam illam vocem edidit, quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit; sed nimirum de coelestibus loquens, verba sua quae au diri ab hominibus voluit rationali creatura administrante formavit. (Num. 5.) Aliquando rebus per angelos loquitur Deus, cum nil verbo dicitur, sed ea quae futura sunt assumpta de elementis imagine nuntiantur. Sicut Ezechiel (I, 4) verborum aenigmata audiens electri speciem in medio ignis vidit. Ut videlicet dum solam speciem aspiceret, quae essent in novissimis ventura sentiret. (Num. 6.) Aliquando per angelos verbis simul et rebus loquitur Deus, cum quibusdam motibus insinuat hoc quod sermonibus narrat. (Num. 7.) Aliquando imaginibus cordis oculis ostensis per angelos loquitur Deus, sicut Jacob subnixam coelo scalam dormiens vidit (Gen. XXVIII, 12); sicut Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus plenum in exstasi raptus aspexit (Act. X, 11). Qui nisi incorporeis haec oculis cerneret, in exstasi non fuisset. Aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut Ahraham non solum tres viros videre potuit, sed etiam habitaculo terreno suscipere, et non solum suscipere, sed eorum usibus etiam cibos adbibere (Gen. XVIII, 2). Sancti angeli nisi quaedam nobis interna nuntiantes ad tempus ex aere corpora sumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent; nec cibos eum Abraham caperent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. (Num. 8.) Aliquando coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est quia de nube vox sonuit dicens;