# Sententiarum Libri Quinque 93.40

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Sententiarum Liber Primus, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.40

De synagoga vel Israelitico populo sub lege constituto. (Moral. lib. XI, c. 16, n. 24, 25.) Ante incarnationem Domini Judaei veraces fuerunt, quia hunc venturum esse crediderunt atque nuntiaverunt. Sed postquam in carne apparuit, hunc esse negaverunt, quia quem venturum praedixerant negaverunt praesentem. Unde recte beatus Job dicit: Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens (Job. XII, 20): quia nequaquam Judaei credendo secuti sunt quae patres suos praedixisse meminerunt. Cum Judaeorum populus in legis mandato permaneret, et cuncta gentilitas nulla Dei praecepta cognosceret, et illi per fidem principari videbantur, et isti in profundo pressi jacuerunt per infidelitatem. Sed cum incarnationis dominicae mysterium Judaea negavit, gentilitas credidit, et principes in despectione ceciderunt. et hi qui oppressi in culpa perfidiae fuerant, in verae fidei libertatem levati sunt. Israelitarum casum longe ante Jeremias intuens, ait: Factus est Dominus velut inimicus: praecipitavit Israel; praecipitavit mania ejus, dissipavit munitiones ejus (Thren. II, 5). Quia antiquus ille populus, qui fidelis esse Deo videbatur, reprobatus corde repute us est, ut, sua perfidia deceptus, contra ipsum post insurgeret quem ante praedicavit. (Moral. XIX, 23, n. 40) Si Israelilicus populus a bono opere minime claudieasset, nequaquam voce Domini Psalmista dixisset: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psalm. XVII, 46). Israeliticus populus claudus idcirco nominatur quia sanum gressum in operatione non habuit, quia utroque pede uti noluit, dum unum Testamentum recepit, aliud sprevit. Quem cum ad se venientem sancta Ecclesia suscipit, quia ei jam Vetus tenenti etiam Novum Testamentum inserit, ad dirigendos pressus illius quasi alterum pedem jungit. (Mor. XXXI, 15, n, 29.) Per unicornem bestiam potest Judaicus populus intelligi, qui dum de accepta Lege non opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias cornu singulare gestavit. In loco Synagogae Dominus, ex qua per carnem natus est, sanctam Ecclesiam sibi in amore et contemplatione conjunxit, ut quae prius proxima ex cognatione, id est, cognita per praedestinationem fuerat, postmodum jam conjuncta in amore continuo uxor fiat. (Lib.,in Ev., hom. 3, n, 1.) Synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur, quia legis observationem tenens, spiritalem intellectum perdidit, et sese ad custodiam litteras foris fixit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
