# Sententiarum Libri Quinque 93.6.1-25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.6.1 to 93.6.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.6.1

De Spiritu sancto. (Lib. V Moral., c. 36, n. 65.) Sanctus Spiritus de Patre et Filio coaeternus procedens, tenuiter notitiae nostrae infirmitatis infunditur. Qui tamen super apostolos veniens [per exteriorem sonum tanquam per vehementem spiritum] demonstratur, cum dicitur: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2). Augusta est omnis creatura Creatori, per eumdem Spiritum qui nihil in se vel juxta se aliud nisi semperse habet. Et quid est nobis semper in praesenti quaerere, nisi ad illud cui nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare? Spiritus sanctus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis Spiritus, et voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens, et vehemens est, et lenis: lenis, quia notitiam suam, quatenus nosci utcunque valeat, nostris sensibus temperat: vehemens, quia quantumlibet hunc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. (Lib. II in Evang., homil. 30, n. 7.) De Spiritu sancto scriptum est: Spiritus ejus ornavit coelos (Job. XXVI, 13). Ornamenta enim coelorum sunt virtutes praedicantium: quae videlicet ornamenta Paulus enumerat, dicens: Alii datur per Spiritum sanctum sermo saptentiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum: [alteri fides in eodem spiritu:] alii gratia sanitatum in uno spiritu: alii operatio virtutum: alii prophetia: alii discretio spirituum: alii genera linguarum: alii interpretatio sermonum. Hoec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8). Quot ergo bona sunt praedicantium, tot sunt ornamenta coelorum. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psalm. XXXII, 6). Verbum enim Domini Filius est Patris. Sed eosdem coelos, videlicet sanctos apostolos, ut tota simul Trinitas ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate adjungitur: Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Sanctorum apostolorum virtus de Spiritu sancto sumpta est, quia mundi hujus potestatibus contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
