Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 7
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.7
Unproofread scanNot analysed yet
De Trinitate et unitate Deitatis (Lib. II in Ezech. ,homil. 47, n, 7.) Spiritales Patres Veteris Testamenti omnipotentem Deum Trinitatem esse crediderunt, sicut camdem Trinitatem novi Patres aperte locuti sunt, Quod David quoque similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus (Ps. LXVI, 8). Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit: Et metuant eum omnes fines terrae (Rom. XI, 16). Paulus apostolus loquitur, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso, videlicet ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso autem, in Spiritu sancto. Cum ergo ipsum tertio dixisset, adjunxit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Qui enim non dicit, ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum, distinxit personas; et subjungendo, ipsi gloria, non divisit substantiam. (Lib. I in Ezech. ,homil. 8, n. 19.) Trinitatem omnipotentis Dei, sive in natura sua contemplari quaeramus, sive in occultis judiciis investigare cogitemus, pro eo quod ejus alta nobis impenetrabilia sunt, nostra nobis, si qua inesse bona credebantur, vilescunt. Et qui in quantulumcunque scientiae volare credebamur, invisibilem super nos naturam et impenetrabilia ejus judicia perpendentes, quasi submissis alis humiliter stamus. Moyses dixit: In principio fecit Deus coelum et terram (Genes. I, 1); et subsecutus post paululum, ait: Et Spiritus Dei ferebatur super aquas: qui tertia est in Trinitate persona. (S. August. in Dial, cum Oros. ,q. 1, et Dial, de Unit. S, Trinit.) Procul dubio in Dei nomine, Pater; in principii nomine, Filius; in Spiritu sancto, idem Spiritus sanctus intelligendus est. Deus Trinitas est in gignente, genito et procedente, id est, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto; in appellativis, videlicet, vel relativis nominibus. In propriis vero Deus, Deus, et Deus. Hic triplicatio non admittitur, quia unus est Deus. Si Trinitas in relativis nominibus non esset, Jesus nequaquam diceret: Ite, bapti· sale omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spintus sancti (Matth. XVIII, 19): ut Trinitatem doceret in relativis personarum nominibus, Dei autem nomen, quod non triplicatur, in singularitate monstraret.