Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 9
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod propter creaturae pulchritudinem invisibilis agnoscatur Deus. (Apud Isid. ,lib. I Sent. ,c. 4.) Saepe ad incorpoream Creatoris magnitudinem creaturarum corporea magnitudo componitur, ut magna considerentur ex parvis, et ex visibilibus invisibilia aestimentur, atque ex pulchritudine factorum effector operis agnoscatur, non tamen parilitate consimili, sed ex quadam subdita et creata specie boni. Sicut ars in artificem retorquet laudem, ita rerum creator per creaturam suam laudatur. Et quanto sit excellentior ex ipsa operis conditione monstratur. Ex pulchritudine circumscriptae creaturae pulchritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intelligi, ut ipsis vestigiis revertatur homo ad Deum quibus aversus est. Ut quia per amorem pulchritudinis creaturae a Creatoris forma se abstulit, rursum per creaturae decorem ad Creatoris pulchritudinem revertatur. Quibusdam gradibus intelligentiae per creaturam progreditur homo ad intelligendum Deum creatorem, id est, ab insensibilibus surgens ad sensibilia, et a sensibilibus surgens ad rationabilia, atque a rationabilibus surgens ad Creatorem. Intelligibilia per se collaudant Deum, irrationabilia et insensibilia non per se, sed per nos, dum ea considerantes Deum laudamus. Sed ideo dicuntur laudare ipsa, quia eamdem laudem earum parturit causa. Dixerunt antiqui quod nihil tam hebes sit quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sensus sentitur ubi se vita non sentit.