# Sententiarum Libri Quinque 94.1.1-32

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.1.1 to 94.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.1.1

De Incarnatione Christi, vel ejus Nativitate. (Mor. lib. XXX, c. 25, n. 73.) Omnipotens Dominus noster Jesus Christus per majestatis potentiam omnia circumplectitur, et tamen per dispensationis gratiam intra uterum Virginis venit, sua dispensatione nos redimens, divinitate cuncta complectens, et humanitatem intra uterum sumens. In quo utero incarnatus est, et clausus non est; quia et intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis. (Lib. II in Ev., homil. 29, n. 10, 11.) Veniendo Christus ad redemptionem nostram quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit, et necessarium nobis est ipsos ejus saltus agnoscere. De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepium, de praesepio venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in caelum. Ecce ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestata per carnem Veritas dedit: Quia exsultavit ut gigas ad currendam viam suam (Psalm. XVIII, 6), ut nos ei ex corde diceremus: Trahe me post te, curremus in odorum unguentorum tuorum (Cant. I, 3). Unde oportet ut illuc sequamur corde ubi cum corpore ascendisse credimus. (Mor. XXXIII, c. 1, n. 2.) Mons Domini Christus appellatus est, qui in Israelitico populo incarnari dignatus est; mons quippe est in vertice montium incarnatus Dominus, transcendens celsitudinem prophetarum. (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 4.) Incarnatus Unigenitus Patris istis montibus, patriarchis scilicet atque prophetis, vel omnibus sanctis, aequalis non fuit, quia naturam, vitam vel merita omnium ex sua divinitate transcendit. (Lib. I in Exech., homil. 8, n, 23.) Incarnatus Unigenitus Patris, per hoc quod homo factus est, infra angelos fuit, sicut de co scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psalm. VIII, 6). Resurgens autem et ascendens in coelos, omnibus angelicis potestatibus praesidet; sicut de co illic rursum scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Ibid.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
