Latin
94.1.33 to 94.1.58
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.1.33-58
Unproofread scanNot analysed yet
7); et sicut ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Dum Divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur. Mediator Dei et hominum per humanitatis incarnationem habuit nasci, crescere, mori, resurgere, de loco ad locum venire. Quia ergo in divinitate mutabilitas non est, atque hoc ipsum mutari transire est, profecto iste transitus ex carne est, non ex divinitate· Per divinitatem vero ei semper stare est, quia, ubique praesens, nec per motum venit, nec per motum recedit. (Lib. II in Ev. ,homil. 26, n. 2.) Deus Pater omnipotens Filium suum in hunc mundum misit, quia hunc pro redemptione generis humani incarnari instituit. Quem videlicet in mundum venire ad passionem voluit: sed tamen amavit Filium, quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed, sicut ipse est missus, ad passiones in mundum mittit. Quia ergo et Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passiones mittuntur in mundum. Omnipotens Dominus, sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterum etiam perdita bona reparavit. (Lib. I in Ev. ,homil. 2, n, 8.) Mediator Dei et hominum Christus Jesus, cum sit Dominus et Creator angelorum, suscepturus naturam nostram, quam condidit, in uterum Virginis venit. Nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, parentes pauperes elegit. Unde et agnus qui pro illo offerretur defuit, columbarum pullos et par turturum ad sacrificium mater invenit (Luc. II, 24). Mediator Dei atque hominum homo Christus Jesus non alter in humanitate, alter in divinitate est. (Mor. XVIII, c. 52, n. 85.) Non purus homo conceptus atque editus, post meritum ut Deus esset accepit;