Latin
94.10.1 to 94.10.22
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.10.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
De sanctis evangelistis (Lib. I in Ezech. ,homil. 4, n. 1.) Quatuor animalia, quae sacra saepe numerat Scriptura, quatuor evangelistas designant, sicut ipsa uniuscujusque libri evangelici exordia testantur. Nam quia ab humana generatione coepit, jure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate Verbi coepit, digne per aquilam significatur Joannes, qui dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus eret Verbum (Joan. I, 1); dum in ipsam divinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae oculos in solem fixit. Electi omnes, quia membra sunt Redemptoris nostri, ipse autem Redemptor noster caput est omnium electorum; per hoc quod membra ejus figurata sunt, nil obstat si etiam in his omnibus et ipse signetur. Ipse unigenitus Dei Filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori, ut vitulus: ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit, ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur; quia in ipsa morte, in qua ex humanitate Redemptor noster dormire potuit, ex divinitate sua immortalis permanendo vigilavit. Ipso etiam post resurrectionem suam ascendens ad coelos, in superioribus est elevatus, ut aquila. Totum ergo simul nobis est, qui et nascendo homo et moriendo vitulus, et resurgendo leo, et ad coelos ascendendo aquila factus est. Sed quia per haec animalia evangelistas quatuor, et sub eorum specie simul perfectos omnes superius significari diximus, restat ut quomodo unusquisque electorum istis animalium visionibus exprimatur ostendamus. (Num. 2.) Omnis etenim electus, atque in via Domini perfectus, et homo et vitulus, leo simul et aquila est. Homo enim rationale est animal, vitulus autem in sacrificio mactari solet, leo vero fortis est bestia, sicut scriptum est: Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum (Prov.