# Sententiarum Libri Quinque 94.10.23-50

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.10.23 to 94.10.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.10.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.10.23

XXX, 30). Aquila ad sublimia evolat, et inreverberatis oculis solis radiis intendit. Omnis itaque qui in ratione perfectus est homo est. Et quoniam semetipsum ab hujus mundi voluptate mortificat, vitulus est; quia vero ipsa sua spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, unde scriptum est: Justus autem, quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1), leo est. Quia vero sublimiter contemplatur ea quae ecclestia atque aeterna sunt, aquila est. Quoniam justus quisque per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitatis leo, per contemplationem vero efficitur aquila, recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea quae de quatuor animalibus dicta sant, pertinere quoque etiam ad perfectorum singulos demonstremus. Posteriori tempore, quod nunc est, habet sancta Ecclesia evangelistae atque doctores. (Lib. II in Ezech., homil. 9, n. 6.) Quia vero Evangelium bonum nuntium dicitur, evangelistas utique appellamus qui rudibus populis bona patriae coelestis annuntiant. Qui videlicet evangelistae atque doctores et priori quidem tempore fuerunt, sed nunc usque Domino largiente permanent; quia adhuc quotidie et infideles populos ad fidem trahi, et fideles quosque in bonos mores per doctores erudiri cognoscimus. (Lib. I in Ezech., homil. 2, n. 15.) De sanctis evangelistis Ezechiel propheta ait: Et in medio ejus similitudo quator animalium (Ezech. I, 5). Quod in medio ejus dicitur sive electri, sive ignis, nil obstat intelligi; quia quatuor haec animalia, sancti scilicet evangelistae, et ex ejusdem Domini incarnatione ad fidei virtutem solidati sunt, et in igne persecutionis multis tribulationibus afflicti. (Ibid., hom. 3, n. 1.) Si requiras quid Matthaeus de incarnatione Domini sentiat, hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas et Joannes. Si quaeras quid Joannes sentiat, hoc proculdubio quod Lucas, Marcus et Matthaeus. Si requiras quid Marcus, hoc quod Matthaeus, Joannes et Lucas.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
