# Sententiarum Libri Quinque 94.11.1-24

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.11.1 to 94.11.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.1

De Scriptura Veleris et Novi Testamenti. (Moral., XX, c. 1, n. 1.) Omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendit, quod vera praedicat, quod ad coelestem patriam vocat, quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat, quod dictis obscurioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur. Scriptura sacra non sic clausa est ut pavesci debeat, nec sic patet ut vilescat, quod usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur; quod legentis animum humilibus verbis adjuvat, sublimibus sensibus levat; quod aliquo modo cum legentibus crescit; quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur. Ut de rerum pondere taceam, scientias omnes atque doctrinas sacra Scriptura ipso etiam locutionis suae more transcendit; quia uno eodemque sermone narrat textum, prodit mysterium, et sic scit praeterita dicere, ut eo ipso noverit futura praedicare, et non mutato dicendi ordine, eisdem ipsis sermonibus novit et acta describere et agenda nuntiare. (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 16.) Sancta Scriptura per legem Veteris Testamenti ad corda hominum vadit signando mysterium. Per prophetas vadit paulo apertius Dominum prophetando. Per Evangelium vadit exhibendo quem prophetavit. Per apostolos vadit praedicando eum quem Pater in nostra redemptione exhibuit. Habent sacra eloquia notitiam praeceptorum cum exhibitione operum. Et quasi per quatuor partes vadunt, quia distinctis temporious loquuntur, vel certe quia in cunctis mundi regionibus incarnatum Dominum praedicant. (Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 1, 2.) Solent quidam scripta ejusdem sacri eloquii legentes, cum sublimiores ejus sententias penetrant, minora mandata, quae infirmioribus data sunt, tumenti sensu despicere, et ea velle in alio intellectu permutare. Qui si recte in eo alta intelligerent, mandata quoque minima despectui non haberent, quia divina praecepta sic in quibusdam loquuntur magnis, ut tamen in quibusdam congruant parvulis, qui per incrementa intelligentiae quasi quibusdam passibus mentis crescant, atque ad majora intelligenda perveniant.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
