# Sententiarum Libri Quinque 94.11.25-48

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.11.25 to 94.11.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.25

Ad Ezechielem prophetam Dominus dicit: Fili hominis, quodcunque inveneris, comede (Ezech. III, 1). Quidquid enim in sacra Scriptura invenitur, edendum est; quia et ejusdem parva simplicem componunt vitam, et ejusdem magna subtilem aedificant intelligentiam. (Lib. I in Ezech., homil. 7, n. 16.) Sciendum nobis magnopere est quod Scripturae sacrae duo sunt Testamenta, quae utraque Dei Spiritus scribi voluit, ut nos ab animae morte liberaret. Vel certe quia duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi, per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta vivificant. Quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis, per praecepta Scripturae sacrae reviviscimus, qui mortui in culpa jacebamus. Unde omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In aeterternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me (Ps. CXVIII, 93). Justificationes enim praecepta Domini dicuntur, in quibus nos corrigendo justificat. De quibus idem Psalmista apertius dicit: In tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos (Ibid. 16). In eis itaque nos vivificat, quia per haec nobis spiritualem vitam demonstrat, eamque per afflatum Spiritus nostris mentibus infundit. (Num. 8.) Sancti viri in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant et sese in contemplatione suspendant. Unusquisque sanctorum, quanto in hac eadem Scriptura profecerit, tanto Scriptura sacra proficit apud ipsum; quia divina eloquia cum legente crescunt. Nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit; quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta velut in imis non intellecta jacent. Cum legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae tepidus videtur, sensus divini eloquii ejus mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectu luminis emicat. At vero si bene vivendi ordinem quaerat, et per gressum cordis inveniat, quemadmodum pedem [Edit., gressum] boni operis ponat, tantum in sacro eloquio profectum invenit, quantum apud ilium ipse profecerit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
