# Sententiarum Libri Quinque 94.11.49-60

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.11.49 to 94.11.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.49

Mira atque ineffabilis sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animas penetratur. (Moral. XIX, c. 30, n. 55.) Plerumque in sacro eloquio arcus nomine solet sacra Scriptura signari, sicut per Isaiam dicitur: Cum sagittis et arcu ingredientur illuc (Isa. VII, 24). In chorda etenim Testamentum Novum, in cornu vero Testamentum Verus accipitur. In arcu autem dum chorda trahitur, cornu curvatur: sicut in hoc eodem sacro eloquio, dum Testamentum Novum legitur, duritia Testamenti Veteris emollitur. Ad Scripturae sacrae spiritualia et blanda praecepta litterae se rigor inclinat; quia Testamentum Novum, dum quasi quodam bonae operationis brachio trahitur, in Testamento Veteri severitatis jura flectuntur. Non indecenter dicimus chordam Testamento Novo congruere, quod de incarnatione dominica certum est exstitisse. Quasi chorda ergo trahitur, et cornu curvatur, quia dum in Testamento Novo incarnatio Mediatoris agnoscitur, ad spiritualem intelligentiam rigor Testamenti Veteris inclinatur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
