# Sententiarum Libri Quinque 94.12.1-37

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.12.1 to 94.12.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.12.1

De initio nascentis Ecclesiae. (Moral. lib. XXVI, c. 41, n. 75.) Omnipotens Deus Ecclesiam suam digna sine administratione non deserit; nam cum fortes ad praemium vocat, eorum vice debiles ad certamina roborat. Cum illos suscipiendo remunerat, istis laborum virtutes [Edit. vires] quas remuneret subministrat. In virtute antiquorum Patrum hi qui postmodum praelati sunt subrogantur. Quia et cum annosa arbusta succiduntur, in eorum robur tenera virgulta succrescunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Ps. XLIV, 17). Deus in gradibus ejus dignoscetur, dum suscipiet eam(Ps. XLVII, 4). [Lib. II in Ezech., homil. 3, n. 3.] Dum enim sanctam Ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus ejus dignoscitur, quia ejus gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta Ecclesia ascendendo profecerit, tantum Deus hominibus ex ejus virtutibus innotescit. De his quoque gradibus beatus Job loquitur, dicens: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum (Job. XXXI, 37). Omnipotens Deus in gradibus Ecclesiae agnoscitur, quia in singulis ejus virtutibus atque miraculis, quam sit timendus et amandus, omnibus demonstratur: cum videlicet tunc suscipit, cum a culpis suis ad cum per poenitentiam redit. (Moral. VIII, c. 48, n. 82.) Filia regum sancta Ecclesia est, quae in bono opere spiritualium principum praedicatione generata, gloriam intus habet, sicut scriptum est: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psalm. XLIV, 14); quia hoc quod quotidie agit in ostentationis jactantiam non habet. (Mor. XXXV, c. 18.) Nam si foras gloriam quaereret, intus speciem quam rex concupisceret non haberet. (Mor. XIX, c. 12, n. 20.) Quia sancta Ecclesia exteriora sua a primordiis suis usque nunc irreprehensibilia custodit, jure de ea Psalmista ait: In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ps. XLIV, 14), ut et pulchra intus sibi sit et aliis foras, et se provehens per internam gloriam, et alios erudiens per exteriora operum exempla.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
