Latin
94.16.132 to 94.16.137
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.16.132-137
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX, c. 14, n. 26.) Dum Redemptor noster angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit, atque in innumera corda credentium sanctam Ecclesiam tetendit. Cui per prophetam dicitur: Dilata locum tentorii tui, ct pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcus, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida: ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes naereditabit (Isa. LIV, 2). Quae latitudo terrae profecto non fieret, nisi ipse prius et vitam quam novimus moriendo despiceret, et vitam quam non novimus resurgendo monstraret.