# Sententiarum Libri Quinque 94.16.63-94

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.16.63 to 94.16.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.63

XXX, 29): quia dum confessionis laudem Deo reddimus, in sanctificata solemnitate gaudemus. (Moral. lib. XXIX, c. 26, n. 52.) Scriptum est: In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci (Isa. XXXV, 7). In draconum namque cubilibus viror calami et junci oritur, quia in eis populis, quos antiqui hostis malitia possidebat, et doctorum scientia, et auditorum obedientia coacervatur. (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 11.) Orietur in ea viror calami et junci, id est, in sancta Ecclesia oriuntur scriptores et auditores; ut per calamum scriptores, per juncum vero debeant auditores intelligi. Per aquae humorem juncus et calamus nasci solet. Ex una eademque aqua utraque proficiunt. Et calamus quidem ad scribendum assumitur, cum junco vero scribi non potest: quid in junco et calamo accipere debemus, nisi quod una est doctrina veritatis quae multos auditores irrigat? Sed irrigati alii ad hoc usque in verbo Dei proficiunt, ut etiam scriptores fiant, videlicet tanquam calami; alii vero verbum vitae audiunt, bonae spei et rectorum operum viriditatem tenent, sed tamen ad scribendum proficere nullatenus possunt. Qui hi, qui in aqua fidei, nisi quidam, ut ita dicam, junci sunt? Qui quidem viridescendo proficiunt, sed litteras exprimere nequaquam possunt. (Lib. I in Ev., homil. 20, n. 3.) In fide Mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Desertum Dominus in stagna aquarum (Isa. XLI, 18) posuit, quia gentilitati, quae prius per ariditatem mentis nullos bonorum operum fructus ferebat, fluenta sanctae praedicationis dedit: et ipsa, ad quam prius pro asperitate suae siccitatis via praedicatoribus non patebat, doctrinae postmodum rivos emanavit. (Moral. lib. XXVII c. 43, n. 71.) Scriptum est: Dicam Aquiloni, Da; et Austro, Noli prohibere (Is.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
