# Sententiarum Libri Quinque 94.17.1-21

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.17.1 to 94.17.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.17.1

De sanctis praedicatoribus. (Apud Paterium, c. 53 super Genes.) Sancti viri, dum verbum praedicationis bonis mentibus faciunt, ad unamquamque animam unigenito Filio conjungendam quasi provisores fiunt. Et in his quae de Domino loquuntur in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum pertrahant, quanto auditoribus suis in semetipsis monstrant quae narrant. Unusquisque sanctae fidei praedicator in semetipso gestans ornamenta virtutum, et auditum Sanctae Ecclesiae scilicet per discretionis obedientiam componit, et manus per bonae operationis meritum exornat. Unicuique praedicatori, quasi ad manendum locus spatiosus est in auditoris corde, latitudo bonitatis. Unde et quibusdam dicitur: Capite nos, neminem laesimus, neminem corrupimus. Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI, 12). Ac si eis aperte diceretur: Ad suscipiendam doctrinam spatiosum locum mentis facite; sed ad cogitanda carnalia angusti remanete. Sunt plerique qui doctores suos ex temporalibus stipendiis continere parati sunt, sed praedicatores sancti percipere nolunt temporalia, nisi prius obtineant aeterna. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporalia contemnunt. Praedicatores sancti, cum praedicando vitam audientium obtinent, illi mox gratias reddunt de cujus hoc munere perceperunt, ut sibi in ea operatione nil tribuant, sed Auctori omnium cum lucris animarum gratiarum actiones reportent. Praedicatores sancti, quamvis jam ad superiora intelligenda atque proferenda, et intellectu, et vita emicent, adhuc tamen in semetipsis contradictionem carnis sentiunt. Nam vident aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivos reducentem in lege peccati (Rom. VII, 23). Quia ne magnitudo revelationum extollat eos, datus est eis stimulus carnis suae (II Cor. XII). Habent praedicatores sancti thesaurum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex ipsis. Qui enim per carnem coelestia loquuntur, et tamen adhuc in carne contradictionem de vitio sentiunt, quid aliud quam super tortuosa camelorum dorsa divitias ferunt?

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
