Latin
Book 2, Chapter 18
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.18
Unproofread scanNot analysed yet
De mysteriis vel miraculis divinis. (Lib. II in Ezech. ,homil. 8, n. 10.) Divinae virtutis mysteria, quae comprehendi non possunt, non intellectu discutienda sunt, sed fide veneranda. Sciendum nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest, mirum esse jam non potest. Sed sola est in miraculis ratio, potentia facientis. (Lib. II in Ezech. homil. 5, n. 11.) Quantumlibet intenderit anima, nec semetipsam perfecte sufficit penetrare, quanto magis illius magnitudinem qui potuit et animam condere? Cum David propheta in scientiae Dei intellectu laboraret, lassescens ac deficiens ait: Mirabitis facta est scientia tua ex me, confortata est, nec potero ad eam (Ps. CXXXVIII, 6). [Lib. I in Ev. ,hom. 2, n. 1.] Miracula Domini et Salvatoris nostri sic accipienda sunt, ut et in veritate credantur facta, et tamen per significationem nobis aliquid innuant. Opera Redemptoris nostri et per potentiam aliquid ostendunt, et per mysterium aliquid loquuntur. Quod bene caecus ille significat, qui mendicans juxta viam sedebat (Luc. XXVIII, 35). Dum igitur Conditor noster appropinquat Jericho, caecus ad lumina redit: quia dum Divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur. (Lib. I in Ezech. homil. 5, n. 12.) Perfecti viri contemplatione mentis mysterium suavitatis intimae quia utcunque possunt, velut ex quodam corusco, praegustando tangere, ejus memoriam student recolendo semper et loquendo eructare. Unde apte nos Psalmista admonet dicens: Lux orta est justis, et rectis corde laetitia. Laetamini justi in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis ejus (Ps. XCVI, 11). [Lib. II in Evang. ,hom. 22, n. 8.] Hoc quod de mysterio incarnationis Christi intelligere et penetrare non possumus, potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere, vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradat quod sancto Spiritui reservat.