# Sententiarum Libri Quinque 94.19.50-87

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.19.50 to 94.19.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.19.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.19.50

(Moral. lib. XIII, c. 13, n. 16.) Sanctus Ecclesiae populus, cum adversa graviter perpeti coeperit, et infirmos suos conspexerit ad deteriora delabi, pacis suae tempora ad mentem revocat, quando fidei es suos praedicationis suae opulentia pascebat. Unde apte per beatum Job figuraliter dicitur: Ego ille quondam opulentus repente contritus sum (Job. XVI, 13). [Moral. lib. XIII, c. 14, n. 17.] In eo quod se repente contritum asseruit, infirmorum mentem improvidam designavit. Qui dum mala quae ventura sunt praevidere nesciunt, tanto eis graviora fiunt, quanto et ab eis inopinata tolerantur. Electus quisque martyrium, quod per infirmitatem carnis non vult, per virtutem spiritus amat. Quidam per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exsultat. Unusquisque cruciatum martyrii nolendo vult, et odiendo amat, sicut nos quoque, cum gaudium quaerimus salutis, amarum poculum sumimus purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet, sed restituenda per amaritudinem salus placet. (Moral. lib. IV, c. 16, n. 30.) Voce sanctorum martyrum per Psalmistam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et operuit nos umbra mortis (Ps. XLIII, 20). Umbra igitur mortis mors carnis accipitur, quia sicut vera mors est qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima. Quos constat non spiritu, sed sola carne mori, nequaquam se vera morte, sed umbra dicunt mortis operiri. (Moral. XXXIII, c. 3, n. 6.) Umbra enim mortis electos Dei opprimit, cum mors carnis, quae imago mortis aeternae est, ab hac eos vita disjungit; quia sicut illa a Deo animam, ita haec ab anima separat corpus. (Moral. XX, i 27, n. 56.) Locus afflictionis est vita praesens. Martyres ergo sancti in hoc loco afflictionis humiliati sunt, quia in aeterna vita, id est in loco gaudii, sublimantur. (Moral. XXVI, c. 28, n. 54.) Qui ergo ad aeternam patriam tendunt, nunc semetipsos temporaliter in afflictionis loco despiciunt, ut tunc in loco gaudii veraciter sublimentur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
