# Sententiarum Libri Quinque 94.22.1-28

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.22.1 to 94.22.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.22.1

De tractatoribus divinarum Scripturarum. (Epist. nuncupat. ad Leand., c. 2·) Quisquis de Deo loquitur, curet necesse est ut quidquid audientium mores instruit rimetur; et hunc rectum loquendo ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat, utiliter derivet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter impleverit, repente se in alveum refundit. Sic nimirum, sic divini verbi esse tractator debet, ut cum de qualibet re disserit, si fortasse juxta positam occasionem congruae aedificationis invenerit, quasi ad vicinam vallem linguae undas intorqueat. Et cum subjunctae instructionis campum sufficienter infuderit, ad sermonis propositi alveum recurrat. (Lib. I in Ezech., homil. 7, n. 8.) Sancti viri in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant, et sese in contemplatione suspendant. Unusquisque tractatorum, quanto in sacra Scriptura profecerit, tanto eadem Scriptura proficit apud ipsum; quia divina eloquia cum legente crescunt. Nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit; quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta velut in imis non intellecta jacent. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos, vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium jumentorum (Exod. XXI, 33). [Moral. XVII, c. 26, n. 38.] Quid namque est aperire cisternam, nisi intellectu valido Scripturae sacrae arcana penetrare? Quid namque per bovem et asinum, id est mundum immundumque animal, nisi fidelis quisque vel infi delis accipitur? Qui ergo cisternam fodit, cooperiat, ne illuc bos vel asinus ruat, id est, qui in sacro eloquio jam alta intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat; ne per scandalum mentis, aut fidelem parvulum, aut infidelem, qui credere potuisset, interimat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
