# Sententiarum Libri Quinque 94.22.29-48

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.22.29 to 94.22.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.22.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.22.29

Ex morte enim jumentorum debet pretium: quia illud scilicet amisisse [Edit., admisisse] convincitur, unde ad agendam poenitentiam reus tenetur. Quisquis ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba ejus in scandalum sive munda seu immunda mens capiatur. Coram infirmis et parvulis mentibus tegenda est alia scientia, ne unde cor docentium ad summa attollitur, inde infirmitas auditorum ad ima delabatur. (Epist. nunc, ad Leand., c. 3.) Quid veritatis dicta, nisi reficiendae mentis alimenta credenda sunt, quae modis alternantibus multipliciter disserendo, ferculum oris offerimus; ut invitati lectoris quasi convivae nostri fastidium repellamus? qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius decernit, assumat. Aliquando exponere aperta historiae verba negligimus, ne tardius ad obscura veniamus; aliquando autem intelligi juxta litteram nequeunt, quia superficietenus accepta, nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Verba scilicet litterae, dum collata sibi convenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac si quibusdam vocibus dicant: Dum nostra nos conspicitis superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum sibique congruens apud nos valeat intus inveniri. (Ibid. c. 4.) Aliquando autem qui verba accipere historiae juxta litteram negligit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit; cumque laboriose invenire in eis aliud intrinsecus appetit, hoc quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. Divinus etenim sermo sicut mysteriis prudenter exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet et elephas natet. Ut ergo uniuscujusque loci opportunitas postulat, ita se per studium ordo expositionis immutat; quatenus tanto verius sensum divinae locutionis inveniat, quanto, ut res quaeque exegerit, per causarum species alternat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
