Latin
94.22.49 to 94.22.60
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.22.49-60
Unproofread scanNot analysed yet
Per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuose loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantare prohibetur. Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. (Lib. I in Ezech. ,homil. 6, n. 1.) Scriptum est: Gloria regum celare verbum: et gloria Dei est investigare sermonem (Prov. XXV, 2); quia et honor est hominum eorum secreta abscondere, et gloria Dei est mysteria sermonis ejus aperire. Ipsa autem per se Veritas discipulis dicit: Quae dico vobis in tenebris dicite in lumine (Matth. X, 27); id est, aperte exponite quae in allegoriarum obscuritatibus auditis. Magnae utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod capere non potest otiosus.