# Sententiarum Libri Quinque 94.22.49-60

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.22.49 to 94.22.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.22.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.22.49

Per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuose loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantare prohibetur. Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 1.) Scriptum est: Gloria regum celare verbum: et gloria Dei est investigare sermonem (Prov. XXV, 2); quia et honor est hominum eorum secreta abscondere, et gloria Dei est mysteria sermonis ejus aperire. Ipsa autem per se Veritas discipulis dicit: Quae dico vobis in tenebris dicite in lumine (Matth. X, 27); id est, aperte exponite quae in allegoriarum obscuritatibus auditis. Magnae utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod capere non potest otiosus.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
