# Sententiarum Libri Quinque 94.24.1-30

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.24.1 to 94.24.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.1

De sanctae Ecclesiae assiduis incrementis. (Lib. II in Ezech., homil. 10, n. 22.) Sancta electorum Ecclesia, cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit ascendit sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris (Cant. III, 6). Fumus itaque de incenso nascitur; et per Psalmistam dicitur: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL, 2). Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus est ex aromatibus compunctio orationis concepta ex virtutibus amoris. (Moral. I c. 36, n. 54.) Sancta Ecclesia sicut fumi virgula ex aromatibus ascendit, quia et vitae suae virtutibus in interni quotidie incensi rectitudinem proficit, nec sparsa per cogitationes diffluit, sed sese intra arcana cordis in rigoris virga constringit. Sancta Ecclesia, quae quotidie agit dum recogitare semper ac retractare non desinit, myrrham quidem et thus habet in opere, sed pulverem in cogitatione. Bene autem dicitur myrrhae et thuris. (Lib. II in Ezech., homil. 10, n. 23.) Thus enim ex lege Domino in sacrificio intenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne a vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo [et thuris sacrificium offerrunt] qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt. Notandum valde est quod in Ecclesia virtutes bene operantium non pigmenta, sed pulveres dicuntur. Cum enim quaelibet bona agimus, pigmenta offerimus; cum vero ipsa etiam bona quae agimus retractamus, et ne quid in his sinistrum sit judicio retractationis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut orationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus. (Moral. XVIII, c. 48, n. 78.) Sancta Ecclesia Sponsi sui speciem videre in divinitate desiderans, nec tamen valens, quia aeternitatis illius formam, quam intueri concupierat, ab ejus oculis assumpta humanitate abscondebat, moerens dicit: En ipse stat post parietem nostrum (Cant.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
