# Sententiarum Libri Quinque 94.24.31-54

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.24.31 to 94.24.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.31

II, 9): ac si aperte dicat: Ego hunc in divinitatis suae jam specie videre desidero, sed adhuc a visione illius per assumptae carnis parietem excludor. (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 15.) Humanis oculis hoc quod de mortali natura Redemptor noster assumpsit, ostendit, et in seipso invisibilis permansit; in aperto se videre quaerenti Ecclesiae, quasi post parietem stelit, quia videndum se manifesta majestate non praebuit Quasi enim post parietem stetit, quia humanitatis naturam quam assumpsit, ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. (Lib. II, in Ezech., homil. 4, n. 15.) Sancta Ecclesia, sive unaquaeque electa anima coelesti Sponso est amica per amorem, columba per spiritum, formosa per morum pulchritudinem. Quae cum jam de corruptione carnis educitur, ei proculdubio hiems transit, quia praesentis vitae torpor abscedit. Imber quoque abit et recedit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Deum educitur, jam verborum guttae necessariae non erunt ut pluvia debeat praedicationis infundi. Nam quod minus audire potuit, amplius videbit. Tunc apparent flores in terra, cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare Ecclesia coeperit, et quasi jam in floribus odoratur exiens quod, postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. (Ibid., hom. 3, n. 14.) Ferculum regis nostri (Cant. III, 9) sancta Ecclesia est, quae de fortibus Patribus, id est de imputribilibus mentibus, est constructa; quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium Conditoris sui. De sancta Ecclesia scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Ps. LXVII 14). Quae enim hic spiritu mansuetudinis impleta quasi columba pennas deargentatas habet, in posteriora dorsi speciem auri continet, quia hic praedicatores suos sermonis luce induit. In posteriori autem saeculo fulgorem in se claritatis ostendit. Maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
