# Sententiarum Libri Quinque 94.24.82-112

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.24.82 to 94.24.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.82

VI, 6). [Lib. II in Ezech. homil. 4, n. 8.] Genae quippe sunt sanctae Ecclesiae spirituales Patres, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velut in ejus facie venerabiles apparent. Cum enim videmus multos mira agere, ventura prophetare; mundum perfecte relinquere, coelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae Ecclesiae genae rubent. Bene ergo, cum miraretur sponsus genas Ecclesiae, subdidit: Absque occultis tuis; ac si aperte diceretur: Ea quidem quae in te non latent magna sunt, sed illa valde ineffabilia quae latent. (Moral. IV, c. 11, n. 19.) Plerumque Ecclesia aurorae comparata describitur, quae per cognitionem fidei a peccatorum suorum tenebris in clara luce justitiae commutatur. Unde et hanc sponsus admiratur, dicens: Quae est ista ascendit quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)? Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae p…vitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis splendore transformat. (Moral. XIX, c. 12, n. 9.) Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctae Ecclesiae actas describitur. Parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Unde nunc de illa dicitur: Soror nostra paranda est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8). Sancta Ecclesia priusquam proficeret per incrementa virtutis, infirmis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia dicitur quando Dei verbo copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione fetatur, quos exhortando parturit convertendo parit. (Moral. XVII, c, 27, n. 39.) Sancta Ecclesia postquam mortem ac resurrectionem Domini, ascensionemque descripsit, clamat ei prophetico plena spiritu: Fuge, dilecte mi fuge (Cant. VIII, 14). Ac si diceret: Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostram excede, et in te ipso nobis incomprehensibilis permane.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
