Latin
94.25.22 to 94.25.42
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.25.22-42
Unproofread scanNot analysed yet
CXXXVIII, 12). Ac si apertius dicant: Sicut intentionis nostrae fortitudinem ejus tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt. Sancti viri, qui se in hujus exsilii aerumna miseros agnoscunt, clarescere in ejus prosperitate refugiunt. ·Unde bene per beatum Job dicitur: Quare data est misero lux (Job. III, 10)? Lux enim miseris datur, quando hi qui sublimia contemplantes esse se in hac peregrinatione miseros agnoscunt, claritatem transitoriae prosperitatis accipiunt. Cum valde justi defleant quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper honoris onera compelluntur. Amor eos aeternorum conterit, et gloria de temporalibus arridet. Electi viri, dum cogitant quae sint quae in infimis tenent, et quae sint quae in [Edit. ,de] sublimibus non vident, quae sint quae se in terra fulciunt, quae autem de coelestibus perdiderunt, prosperitatis suae moerore mordentur, quia etsi vident nequaquam se ab ea funditus opprimi, pensant tamen sollicite cogitationem suam in amore Domini, et in ejus dispensatione partiri. (Moral. III, c. 31, n. 61.) Siendum est quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur, sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigamur; ut et carnem flagella crucient, et tamen ad mentem carnatis suggestio inundet. (Moral. IV, c. 12, n, 23, 24.) Beatus Job, considerans humanum genus quanta in rebus prosperis fiducia sublevetur, vel quanta ex adversis perturbatione frangatur, ad illum, quem habere in paradiso potuit, incommutabilitatis statum mente recurrit, et mortalitatis lapsum per prospera et adversa Variantem, quam despicabilem cerneret maledicendo declaravit, dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo (Job. III, 3). Quasi dies quaedam est, cum mundi hujus prosperitas arridet. Sed dies iste in noctem desinit, quia saepe temporalis prosperitas ad tribulationis tenebras perducit. prosperitatis diem propheta despexerat, cum dicebat: Diem hominis non concupivi, tu scis (Jerem.