Latin
94.26.1 to 94.26.33
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.26.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
De haereticis. (Mor. XIX, c. 18, n. 27.) Omnis haereticae pravitatis auctores, cum dispensationem Dei perverse interpretari non metuunt, profecto plebes subditas non in eam viam quae Christus est, sed in invium trahunt. Super quos recte quoque effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Arius tres personas in Divinitate suscipiens, tres etiam deos credidit. Quem contra Sabellius unum Deum suscipiens, unam credidit esse personam. Inter quos sancta Ecclesia rectum praedicationis suae tramitem indeclinabiliter tenens, et unum Deum praedicans, tres personas contra Sabellium asserit, et tres personas asserens, unum Deum contra Arium confitetur. Quia in sacro eloquio Manichaeus virginitatem laudari comperit, conjugia damnavit. At contra Jovinianus, quia concedi conjugia cognovit, virginitatis munditiam despexit. Unde fit ut semper haereticis perversa intelligentia confusis vicissim sibi eorum nequitia et in culpa concordet, et in sententia discrepet. Sancta Ecclesia per medias haereticorum utrarumque partium lites, ordinata pace, graditur, et sic scit superiora bona suscipere, ut noverit etiam inferiora venerari; quatenus nec summa aequet infimis, nec rursum ima despiciat, cum summa veneratur. (Moral. XI, c. 28, n. 39.) Fraudem Deo haeretici exhibent, quia ea astruunt quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent; eumque, dum quasi defendere nituntur, offendunt; dum in adversitate ejus currunt [Edit. ,corruunt], cui videntur ex praedicatione famulari. Inimicus et defensor est, qui Deum quem [Edit. ,quo] praedicat impugnat. (Praefat. in Job. ,c. 6, n, 15; Moral. XI, c. 28, n. 39.) Omnis quippe haereticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est, quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur. Quia autem latere Deum nihil potest, hoc in eis judicat quod intus sentiunt, non quod famulari foris videntur. (Moral. XVIII c. 30, n. 49.) Omnes haeretici, dum praedicationem sanctae Ecclesiae fecunditatemque illius deridendo contemnunt, quid aliud quam partum matris despiciunt?