# Sententiarum Libri Quinque 94.26.34-61

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.26.34 to 94.26.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.26.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.26.34

Quam non immerito eorum quoque matrem dicimus, quia de ipsa exeunt qui contra ipsam loquuntur, Joanne attestante, qui ait: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). [In Praefat. in B. Job., c. 7, n. 16.] Omnes haeretici in his quae de Domino loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae, videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Mentes fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appeunt, quasi speculam dissipare conantur. Nisi haeretici Dominum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi vetustatis cor traherent, in novae vitae intelligentia non errarent. Et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna judicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Dominum haeretici in vetustate iniquitatis suae se retinent, sed in vetustate retinendo pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent. (Moral. V, c. 11, n. 28;) Habent hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si semper haeretici prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent minime suaderent. Rursum, si semper recta sentirent, profecto haeretici non essent [Edit., fuissent]. Sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala ut recipiantur abscondunt. Sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit, dumque hoc quod dulce est primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur: ita haeretici permiscent recta perversis, ut ostendendo bona auditores sibi attrahant, et exhibendo mala latenti eos peste corrumpant. (Moral. XVI, c. 47, n. 60.) Jeremias propheta sub specie onagri haereticum quemlibet designat dicens: Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui (Jer. II, 24). Onager quippe agreste est animal;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
