Latin
94.26.62 to 94.26.66
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.26.62-66
Unproofread scanNot analysed yet
et recte in hoc loco onagris comparantur haeretici, quia in suis voluptatibus dimissi a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Haereticus quisque quasi onager in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Qui [Edit. ,quia] in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia ea quae ex desiderio scientiae in mente concepit, inflare praevalet, non aedificare; quos contra dicitur: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1).