# Sententiarum Libri Quinque 94.26.62-66

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.26.62 to 94.26.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.26.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.26.62

et recte in hoc loco onagris comparantur haeretici, quia in suis voluptatibus dimissi a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Haereticus quisque quasi onager in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Qui [Edit., quia] in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia ea quae ex desiderio scientiae in mente concepit, inflare praevalet, non aedificare; quos contra dicitur: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
