# Sententiarum Libri Quinque 94.27.1-34

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.27.1 to 94.27.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.27.1

De fide. (Lib. II, in Εv., hom.26, n. 8.) Fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possum; quae enim sunt apparentia fidem non habent, sed agnitionem, sicut Paulus apostolus ait: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Isaias ait: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9), (Moral. lib. II, c. 46, n. 71.) Tunc enim vere ad intelligendum sapimus, cum cunctis quae Conditor dicit credulitatis nostrae fidem praebemus. Quae si non prima in corde nostro gignitur, reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona videantur. Scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). (Lib. II, in Ev., hom. 29, n. 3.) In Evan· gelio Veritas ait: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae hoc quod verbis dicit moribus non contradicit. De quibusdam falsis fidelibus dicit Paulus apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitae nostrae consideratione debemus agnoscere. Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus implemus. In die baptismatis omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat; et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. Sed ecce quod promisit homo in baptismate minime servavit, et qui esse fidelis debuit, ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas dilapsus est. Videamus si jam scit plangere quod erravit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
