Latin
94.27.35 to 94.27.55
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.27.35-55
Unproofread scanNot analysed yet
Apud misericordem namque judicem nec ille fallax habebitur qui ad veritatem revertitur etiam postquam mentitur: quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit, et in gremio fidei colligit. (Lib. II in Ezech. homil. 3, n. 1·) Per sanctae fidei credulitatem ab omnipotente Deo cognoscimur, sicut ipse de suis ovibus dicit: Ego sum Pastor bonus, et cognosco meas oves, et cognoscunt me meae (Joan. X, 14). (Reg. past. ,part. III, c. 10.) Sic sunt universi consistentes in fide, sicut multa membra uno continentur in corpore: quae per officium quidem diversa sunt, sed quo sibi vicissim congruunt, unum fiunt. Unde fit ut pes per oculum videat, et per pedes oculi gradiantur, ori auditus aurium serviat, et ad auditum oris lingua concurrat, suffragetur manibus venter, ventri operentur manus. In ipsa igitur corporis positione accipimus quod in actione servemus. Nimis itaque turpe est non imitari quod sumus. (Moral. lib. XXXIII, c. 10, n. 18.) Funiculi nomine aliquando fides exprimitur, sicut scriptum est: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12); quia videlicet fides, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur·