# Sententiarum Libri Quinque 94.30

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 2, Chapter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.30

De gratia praeveniente et subsequente nos. (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 2.) Ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus, si ipsenon adjuvet qui jubet. Paulus apostolus discipulos admonet, dicens: Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. II, 12). Illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Ibid. 13). Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis, facere (Joan. XV, 5). Considerandum nobis est, quiasi bona nostra sic omnipotentis Dei dona sunt ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus? Si autem ita nostra sunt ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sciendum quia mala nostra solummodo nostra sunt, bona autem nostra et omnipotentis Dei sunt et nostra; quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quod volumus. Praeveniente gratia et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est, Ut meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat dicens: Plus illis omnibus laboravi(I Cor. XV, 10): Qui ne videretur suae virtuti tribuisse quod fecerat, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia coelesti dono Paulus praeventus. est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens: Non autem ego. Sed quia praeveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bonum, quo libero arbitrio eamdem gratiam subsecutus est in opere, adjunxit: Sed gratia Dei mecum:ac si diceret; In bono opere laboravi non ego, sed et ego. In eo enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego. In eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. (Moral. XIX, c. 4, n. 7.) Respicere Dei est ea quae amissa ac perdita fuerant ad suam gratiam reformare. Respiciendo namque levitatis nostrae mala coercuit et magna merita maturitatis dedit. (Moral. XVII, c. 16,n. 22.) Beatus Job ait: Luna nen splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus (Job. XXV, 25). Quia nec sancta Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat, nisi hanc praevenientis gratiae dona perfundant. Nec singulorum bene viventium mentes a peccatorum maculis mundae sunt, si remota pietate judicentur. Apud districti judicis oculos sua unumquemque corruptibilitas inquinat, nisi hanc quotidie gratia parcentis tergat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
