# Sententiarum Libri Quinque 94.32.1-25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.32.1 to 94.32.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.32.1

De pastoribus animarum, quales in Ecclesia eligi debeant. (Praefat. I part. Reg. Pastor.) Cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regiminis qualiter veniat, atque ad hoc rite perveniens qualiter vivat, et bene vivens qualiter doceat, et recte docens infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat; ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat, aut vitam doctrina destituat, aut doctrinam praesumptio extollat. Prius ergo appetitum timor temperet, post autem magisterium, quod a non quaerente suscipitur, vita commendet. Ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod vivendo ostenditur, etiam loquendo propagetur (Reg. Past., part. II, c. 4.) Ad extremum vero superest ut perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat; ne haec ante occulti arbitris oculos tumor elationis exstinguat. Isaias propheta ait: Clama, ne cesses, sicut tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1). Praeconis quippe officium sumit quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? (Reg. Past., part. II, c. 11.) Fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes sanctae Ecclesiae unitatem denuntiant, et quasi intromissi circulis arcam Domini portent. Vectibus arcam Testamenti portare est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes infidelium mentes praedicando deduci. Qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. Necesse est igitur ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Ad hoc namque vectes esse in circulis arcae semper jubentur, ut cum portari arcam opportunitas exigit, de intromittendis vectibus portandi tarditas nulla generetur; quia videlicet cum spirituale aliquid a subditis pastor inquiritur, ignominiosum valde est, si tunc quaeret discere cum quaestionem debet enodare.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
