Latin
94.33.25 to 94.33.44
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.33.25-44
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdoti in esu pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare; et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. Nulla praesentis vitae rector appetat, nulla pertimescat, blandimenta mundi respecto intimo timore despiciat; terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. (Reg. Past. ,part. II, c. 5.) Sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, ut et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat: ne aut alta petens proximorum infima [Edit. ,infirma] despiciat, aut infimis [Edit. ,infirmis] proximorum congruens, appetere alta relinquat. Pastores, non solum sursum sanctum Caput Ecclesiae, videlicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit; et qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Moyses sanctus de rebus dubiis semper ad tabernaculum recurrit, et coram Testamenti arca Deum consulit: exemplum proculdubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quod disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant; et velut coram Testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Ipsa scilicet Veritas, per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet (Luc. VI, 12), imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens; ut si etiam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur. Tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infima, valenter recurrat ad summa. Qui regimine pastorali sunt aliis praelati, tales se exhibeant, quibus subjecti occulta sua prodere non crubescant;