# Sententiarum Libri Quinque 94.33.67-84

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.33.67 to 94.33.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.33.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.33.67

quia adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit per quem sponsus dona transmisit. Rectores boni, dum privato se diligere amore nesciunt, liberae puritatis verbum a subditis obsequium humilitatis credunt. Necessarium valde rectoribus est ut cura regiminis tanta moderaminis arte temperetur, quatenus subditorum mens, cum quaedam recta sentire potuerit, sic in vocis libertatem prodeat, ut tamen libertas in superbiam non erumpat; ne dum fortasse immoderatius linguae eis libertas conceditur, vitae ab his humilitas amittatur. Oportet igitur ut rectores boni sic placere hominibus appetant, ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant, non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam viam faciant per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est ut, quamlibet recta denuntians, praedicator qui non diligitur libenter audiatur. Debet ergo qui prae est et studere se amari, et tamen amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per officium cernitur occulta cogitationis tyrannide resultare: quod bene Paulus apostolus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: Sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X, 33). Qui tamen rursus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Placet ergo Paulus et non placet, quia in eo quod placere appetit, non se, sed perse, hominibus placere veri talem quaerit. (Reg. Past. p. II, c, 9.) Necesse est ut rector animarum virtutes ac vitia vigilanti cura discernat, ne aut cor tenacia occupet, et parcum se videri in dispensationibus exsultet; aut cum effuse quid perditur, largum so quasi miserando glorietur; aut remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos pertrahat; aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse gravius delinquat: aut hoc quod agi recte ac graviter potuit, immature praeveniens leviget;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
