# Sententiarum Libri Quinque 94.34

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 2, Chapter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.34

De humilitate praepositorum. Sit rector discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant in errore derelinquit. (Reg. Past., p. II, c. 4, 6.) Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitia; erectus: ut et bonis in nullo se praeponat, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat; quatenus et honore suppresso, aequalem se subditis bene viventibus deputet, et erga perversos jura rectitudinis exercere non formidet. Omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine alios aliis culpa postponit. Ipsa autem diversitas, quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur; ut quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. Cuncti qui praesunt non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis: nec praeesse hominibus gaudeant, sed prodesse. Quam videlicet potentiam bene regit qui et tenere illam noverit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit cum illa caeteris aequalitate componi. Quam tamen potestatem recte dispensat qui sollicite noverit et sumere ex illa quod juvat, et expugnare quod lentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus xelo ultionis anteferre. (Moral. X, c. 6, n. 8.) Praedicator quisque studeat ut minas potentium ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias, quanto praevalet, ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam, et intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam: ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat. Rectoris officium esse debet ut ingratos beneficiis ad amorem provocet, ut gratos quosque ministeriis in amore servet: ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat; et quaecunque corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
