# Sententiarum Libri Quinque 94.36.24-41

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.36.24 to 94.36.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.36.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.36.24

Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, quia sancti zeli districtio necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur calorem simila amisit. Notandum valde est quis similam offerre praecipitur, videlicet sacerdos, qui patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit, qui esse se omnipotentis Domini filium moribus demonstrat, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Simila itaque in sartagine est munda mens justi in zeli spiritualis afflictione, quae per sollicitudinem animarum frigitur; et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est, assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc cum fortiter tenemus, videlicet docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero etiam severius agendo. De qua severitate per Ezechielem recte subditur: Et obfirmabis faciem tuam ad eam (Ezech. IV, 3), et erit in obsidionem. [Num. 31.] Quid est obfirmare faciem ad Jerusalem in latere descriptam, nisi ut ei animae cui coelestis pacis visionem doctor denuntiat, si adhuc eam infirmari in suis actibus cernit, remissiorem et clementiorem se minime ostendat? Scriptum est: Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Eccli. VII, 26). Infirmae quippe animae, atque ad appetitum mundi deditae, aliquando melius ex severitate servantur: ut obfirmata facies, id est, per severitatis custodiam ab omni spe frivolae remissionis obducta, inconstantem animam terreat, atque a delectatione vitiorum districtionis vigore constringat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
