# Sententiarum Libri Quinque 94.37.1-21

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.37.1 to 94.37.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.37.1

Ut indigni atque imperiti ad pastorale magisterium accedere non praesumant. (Reg. Past., part. I, in exord.) Sunt plerique pastorum qui dum metiri se nesciunt quae non didicerunt docere concupiscunt, qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant; ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis janua repellantur (Ibid., c. 1). Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum? Quis cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris: videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque, attestante Veritate, primos in coenis recubitus, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 6, 7): qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Contra indignos pastores Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). Ex se namque et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur. Inutiles sacerdotes internus judex et provehit et non cognoscit; quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam et post miracula venientibus dicit: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis (Luc. XIII, 27). Pastorum imperitia voce Veritatis increpatur, cum per prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
