# Sententiarum Libri Quinque 94.37.22-46

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.37.22 to 94.37.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.37.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.37.22

LVI, 11). Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt me (Jer., II, 8). Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum nescientium protestatur; quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Plerumque pastorum imperitia meritis congruit subjectorum, quia quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen judicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si coecus coeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Hinc Psalmista, non optantis animo, sed prophetantis mysterio denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Ps. LXVIII, 24). Oculi quippe sunt qui in ipsa honoris summi facie positi providendi itineris officium susceperunt; quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum curvantur onera qui sequuntur. (Reg. Past., part. I, c. 2.) Indigni quique tanti reatus pondere fugerent, si Veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). [Cap. 3.] Ne temerare sacra regimina quisquis his impar est audeat, et per concupiscentiam culminis ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Jacobus prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jacob. III, 1). Hinc ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere vitavit in terris, qui supernorum spirituum quoque scientiam sensumque transcendens ante saecula regnat in coelis. Plerumque adversitatis magisterio sub disciplina cor premitur; quod si ad regiminis culmen erupit, in elationem protinus usu gloriae permutatur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
